

Liber Josue Ben Nun*
Caput 8: Versus 1
Dixit autem Dominus,etc.[ADAM., hom. 8.]Primo propter peccata victi sumus, etc. usque ad qui sequuntur Jesum, ab onere legis.[AUG., quaest. 10 in Jos.]Cum quis justum bellum susceperit, etc., usque ad non tam auctor belli quam minister judicandus est.[ID., quaest. 11.]Quaerendum est utrum omnis fallendi voluntas pro mendacio putanda sit, et si ita est, utrum possit esse justum mendacium, quo ille fallitur qui dignus est falli. Et si non hoc quidem justum reperitur, restat ut secundum aliquam significationem hoc quod de insidiis factum est, ad veritatem referatur.